- AMPHION
- I.AMPHIONHypsonis Pellaei fil. ex Argonautis unus, ftatri Deucalioni adeo vultu similis, ut ne Pater dignoscere potuerit. Val. Flacc. l. 1. v. 367.II.AMPHIONfil. Iasii, imperavit Orchomeniis, Minyis, et Pyliis, teste Leontiô, aliô nomine Argus vocatus, cui erat filia Chloris, natu minima. Homer. Od. λ. v. 280.Καὶ Χλῶριν εἰδον περικαλλέα, την´ποτε ΝήλδςΓῆμεν ἕον μετα κάλλος, ἐπεὶ πόρε μυρία ἔδνα,Ο῾πλοτάτην κούρην Α᾿μφίονος Ι᾿ασίδαο,Ο῞ς ποτ᾿ εν Ο᾿ρχομενῷ Μινυνΐῳ ἶφι ἄναςςεν,Η᾿δὲ Πύλου Βασίλδε.III.AMPHIONfil: Iovis ex Antiope, Nyctei filia, quae cum Lyco Regi nupsisset, ab Epapho (ut apud Hyginum Fab. 155. legitur) aur certe Epopeo (ut in Corinthiacis haber Pausan.) per dolum est constuprata; quâ re cognitâ, Lycus uxorem repudiavit, quam Iuppiter iam viduam comprssit, ex quo et gravida effecta est. Id sentiens Dirce, cum qua secundas nuptias Lycus contraxerat, suspicata est virum clam cum Antiope consuescere; eamque ob causam famulis imperavit, ut carceri eam includerent. Verum, instante iam tempore partûs, Iovis miseratione soluta est, et in Cithaeronem montem confugit, ibique in bivio gemellos edidit, quos pastores pro suis educârunt; Et alterum quidem Zethumappellârunt λ᾿πὸ τοῦ ζητε̑ιν τὸπον; alterum autem Amphionem ὅτι εν διόδῳ, ἣ ὅτι ἀμφὶ ὁδὸν μήτηρ ἀυτὸν ἔτεκεν. Homer Od. λ. v. 259.Τὴν δὲ μετ᾿ Α᾿ντιόπην ἴδον Α᾿σωπȏιο ςθύγατραΗ῾ δὴ καὶ Διὸς ἕυχετ᾿ εν ἀγκόινῃσι ἰαῦσαι,Καὶ ῤ ἔτεκεν δύο παῖδ᾿ Α᾿μφίονά τε Ψῆθόντε,Οἱ πζῶτοι Θήβης ἕδος ἔκτισαν ἑπταπύλοιο,ιπύργωσάν τ᾿ ἐπεὶ οὐ μὲν ἀπύργωτόν γε δύναντο.Ναςέμεν ἐυρύχοβον Θήβην, κρατερώπερ ἐόντε.Hi postea adulti, cognitis iniuriis, quibus matrem suam affecerat Dirce, tauri indomiti caudae eam alligârunt, eôque per loca aspera agitatô, diris eam cruciatibus laniârunt, donec eius misertus Bacchus in fontem sui nominis eam commutavit. Fuit autem Amphion musicus tam insignis, ut testudinem a Mercurio dicatur accepisse, eiusque sonô saxa ad urbis Thebanae constructionem attraxisse. Apollon. Rhod. Argonauticam:Α᾿μφίων δ᾿ ἐπὶ οἱ χρυσέη φόρμιγγι λιγαίνωνΗ῎ιε, δὶς τόςςη δὲ μετ᾿ ἴχνια ῃείςςετο πέτρη.Eruipidesin Phoenissis:Α῾ρμονίας δὲ ποτ᾿ εἰς ὑμεναίους,Η῏λθον οὐρανίδαι. Θόρμιγγι δὲ τείχεα Θήβας.Τᾶς Α᾿μφιονίας τε λύρας ὕπο, πὐργος ἀνέςτα.Horatius ad Pisones de arte Poet.Dictus et Amphion Thebanae conditor arcisSaxa movere sonô testudinis, et prece blandâDucere quo vellet. -----Er l. 3. Od 11. v. 1.Merevi: nam te docilis magistroMovit Amphion lapides canendô.Virg. Ecl. 2. v. 23.Canto quae solitus, si quando armenta vocabat,Amphion Dircaeus in Aciaeo Aracyntho.Propert. l. 1. Eleg.9. v. 10.Aut Amphioniae moenia flere lyrae.Idem l. 3. Eleg. 1. v. 43.Saxa Cithoeronis Thebas agitata per artemSponte suâ in muri membra coisse ferunt.Ovid. Ματαιοτεχνίας l. 3. v. 323.Saxa tuo cantu, vindex iustissime matris,Fecerunt muros officiosa novos.Stat. l. 1. Theb. v. 9.----- Penitusque sequar quô carmine murisIusserit Amphion Tyrios accedere montes.Idem l. 8. v. 232. ---- Tyriam reptantia saxaAdchelyn, et duras animantem Amphiona cautes.Et l. 3. Silv. v. 16. in Hercule Surrention:----- Tyrione haec moenia plectro,An Geticâ venêre lyra?Obiit tandem, propriâ manu peremptus, quod liberos fuos, ab Apolline et Diava necatos videret. Apoll. Rhod l. 1. et 4. Argon. Plura de Amphione Natal. Comes, l. 9. c. 15. Plur. de Musica, c. 2. Plin. l. 7. c. 56. Paufan. l. 9. Ovid. l. 6. Fab. 2. Met. Eum autem saxa movisse, (inquit Albricus) nihil aliud fuit, quam quod mellifluâ oratione suasislet ignaris, et rudibus hominibus, ac sparfim degentibus, ut in unum convenirent, et civiliter viverent, et in defensionem publicam civitatem moenibus circumdarent. Quod autem citharam a Mercurio susceperit, id signisicat, eum eloquentissimum fuisle. Boccatius. Nic. Lloyd.IV.AMPHIONpictor insignis, Plin. l. 35. c. 10. Item, libertus Q. Catuli, ingeniô clarus, Idem, l. 35. c. 18. Item, Statuarius insignis, fil. Acestoris. Pausan. l. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.